

Liber Deuteronomii*
Caput 15: Versus 16
Sin autem habuerit.Sunt quaedam opera quae licet minus placeant Deo, prosunt tamen proximo; et si Deo offerri non possunt, comedi possunt. Cum enim Deo minus placeant pro fuscata intentione quam Deus intuetur, proximis tamen exemplo opitulantur.Quasi caprea et cervo.Caprea saltatim incedit, cervus inimicus est serpenti, et aspera et spinosa transiliens, montana transcendit, et ideo in bonam partem accipiuntur.